Milliardum [1] (-i, neutr.) (etiam miliardum) nomen numeri 1 000 000 000 = 109 (decem ad nonam potentiam dignatum vel evectum). 1 Milliardum aequale mille Millionibus. Mil(l)iardum sive mil(l)iartum verbum Latinitatis mediaevalis est.
Secundum Gulielmum Budé milliartum cum sensu compendiario adhibebatur. Nomen erat numeri 1 000 000 000 000 = 1012 (decem ad duodecimam potentiam dignatum vel evectum). Gulielmus Budé usum milliarti explicare conatur, afferendo, exemplorum causa, aliquas abbreviaturas numericas e veteribus scriptoribus collectas, quibus compendiariam notationis viam explanat.[2] Numeratio Romana sine dubio reiteratis abbreviaturis efficiebatur, non solum in manuscriptis, sed etiam in operis impressis. Mille et centena millia, praeter alia nomina numerica, mente subiiciebantur, cum nomina essent et conventione et usitatione plane firmata.
Milliartum paucis post saeculis significatione relativa definiri incepit, scl. id mille milliones in seipso esse, ex tunc putabatur, cum mathematici, per progressionem systematis Nicolai Chuquet, saeculis XIX et XX currentem, nisi sunt ut ratio numerandi stabilis fieret, modo ut permagni numeri aptius nominari possent. Hodiernis temporibus milliartum, sibi mille milliones esse vellens, denuo Latine redditum est milliardum, ex forma currente apud Francogallicos.
In lingua Anglica in CFA et usque ab 1974 saepissime etiam in Britannia milliardum billio appellatur secundum scalas breves. Ibi ergo milliardum appellatur billio. Secundum autem scalas longas, quae in aliis terris, imprimis in illis Europae, billio est 1 000 000 000 000 = 1012 (decem ad duodecimam potentiam evectum), id est millio milliones vel millio quadratus vel mille milliarda.
Milliardum ergo semper 109 in scalis longis sibi vult. Paene numquam autem huius numeri nomen milliardum in lingua Anglica Americana in usu est et interea rare in sermone Anglico Britannico. Secundum dictionarium Anglicum Oxoniensem vulgo Oxford English Dictionary vocabulum milliardi a verbo Latino post classicum aevum orso, quod est "milliartum", derivatum est. [3]
Secundum Brennum Regan in Voce Latina [4] 109 anni "aeon" (aeonis, masc.) nominantur.
Etiam praefixum "giga" milliardum indicat.