Mimnermus (-i, m.; Graece Μίμνερμος) poeta Smyrnaeus elegorum VII saeculo a.C.n.
Mimnermus natus esse Smyrnae ex stirpe Colophoniorum hodie saepe putatur. Secundum et Strabonem (Geographica 14.643) et Photium (Bibl. 319b.11), ille erat Colophonius, sed apud Sudam, ex Colophone vel Smyrna vel insula Dorica Astypalaea (?) venisse dicitur. Aliqui Colophonii autem ante annum 800 in Smyrna se locaverunt (cf. Herodotus 1.149f.).
Apud fragmentum 13 laudat Mimnermus militem qui in campo Hermio cum Lydiis pugnavit. Probabile est pugnatum esse cum Alyattes novissimo decennio septimi saeculi Smyrnae oppugnaverit.
Mimnermus notior est propter elegos qui ad amores, voluptatem iuventutis, turpitudinem senectutis pertinent. Propertius 1.9.9-10 dixit: "plus in amore valet Mimnermi versus Homero; / carmina mansuetus lenia quaerit Amor."
Ecce primum fragmentum:
τίς δὲ βίος, τί δὲ τέρπνον ἄτερ χρυσῆς Ἀφροδίτης;
τεθναίην, ὅτε μοι μηκέτι ταῦτα μέλοι,
κρυπταδίη φιλότης καὶ μείλιχα δῶρα καὶ εὐνή,
οἷ' ἥβης ἄνθεα γίγνεται ἁρπαλέα
ἀνδράσιν ἠδὲ γυναιξίν· ἐπεὶ δ' ὀδυνηρὸν ἐπελθῇ
γῆρας, ὅ τ' αἰσχρὸν ὁμῶς καὶ κακὸν ἄνδρα τιθεῖ,
αἰεί μιν φρένας ἀμφὶ κακαὶ τείρουσι μέριμναι,
οὐδ' αὐγὰς προσορῶν τέρπεται ἠελίου,
ἀλλ' ἐχθρὸς μὲν παισίν, ἀτίμαστος δὲ γυναιξίν·
οὕτως ἀργαλέον γῆρας ἔθηκε θεός.
Quis est vita, quis est voluptas sine aurea Venere? Utinam moriar cum haec non iam curem, occultum amorem et mitia dona et torum, quicumque flores iunventutis viris et feminis valeant; cum molesta senectus adveniat, quae virum turpem et foedum facit, curae malae animum semper terunt, nec iucundum est lucem solis spectare, sed (ille senex) inimicus est liberis, turpis feminis; sic deus senectutem difficilem fecit.