Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Mitochondrium[1][2] (-i, n.) sive mitochondrion[1][3] (-i, n.; Graece μίτος 'mitos', 'filum', + χονδρίον 'chondrion', 'granulum') in biologia cellulari est organellum numerose in cytoplasmate plurimarum cellularum eucaryoticarum[4] inclusum. Non nunquam dicitur "electrificina" cellulae, quia copiam parit adenosini triphosphorici (ATP), fontis energiae cellulae.[5] In plerisque organismis cum mitochondriis illa plus quam 90% totius ATP generant.
Praeter nucleum solum mitochondria acida desoxyribonucleica continent propria, quae solum a feminis per ovum (oocytum secundarium) in filios filiasque transferuntur.
Energiam praebentia mitochondria nonnullis aliis operibus implicantur, talis sicut cyclo cellulae, augmento cellulae, calefactione, communicatione, ortu differentium cellularum, morte cellulae praeparata (apoptose), etc.
Quidam morbi cum dysfunctione mitochondriorum nexi sunt.