Molecula (-ae, f.) est grex electrice neutrius partis duorum vel plurium atomorum a covalentibus vinculis chemicis cohibitorum.[1][2][3][4][5] Molecula ergo est minima materiae pars, quae proprietates substantiae ipsius servat, quamquam aliquae substantiae (exempli gratia, metalla et quaedam sales) non a moleculis sed ab iontibus et singulis atomi non in moleculis victis constitutae sunt. Moleculae ab iontibus ab inopia oneris electrici distinguuntur; sed in physica quantica, chemia organica, et biochemia, nomen molecula saepe sensu lato adhibetur, etiam ad ionta polyatomica adhibitum.
Exempli causa: H2O molecula aquae est quod minima gutta aquae est. Si ea dividatur, non aqua ultra est, sed diversae atomi.