Monarchia[1] (a Graeco μόνος 'solus' et ἀρχεῖν 'dominari') est unius imperium vel principatus.
Benedictus de Spinoza definivit in Tractatu Politico: "XVII. Hoc jus, quod multitudinis potentia definitur, Imperium appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam Reipublicae ex communi consensu habet, nempe jura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi, etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur, si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si denique Reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum sit, tum Monarchia appellatur."[2]
Hodie multae civitates, quarum systema politica monarchia est sub monarchia constitutionali stant respectu regni legis.