Monismus[1] est sententia quae unitatem (Graece μόνος) ad notionem (e.g., exsistentia) attribuit. Monismus substantiarum ergo est sententia philosophica quae varias res exsistentes per singulam realitatem vel substantiam enodari posse dicit.[2] Alia definitio dicit omnes res exsistentes ex fonte ab eis distincto ortas esse (e.g. in Neoplatonismo, omnia ex uno deducuntur).[3] Quod saepe monismus prioritatis appellam, dicit solum unam rem per ontologiam esse primam, omnibus rebus aliis priorem.
Alia distinctio est differentia inter monismum substantiae et monismum exsistentiae.[4] Monismus substantiae ponit solum unum rerum genus (e.g., materia vel mens) exsistere, quamquam multae res ex ea fieri possunt; monismus autem exsisteniae ponit exsistere, sensu stricto, solum unam rem (e.g. universum), quod solum inter multas res arte et ad arbitrium dividi potest.