Morbus vel aegritudo vel nosus (Graece νόσος)[2] est inopia sanitatis, status abnormis et, qui corpus organismi adficiat. Morbus saepe habetur condicio medica cum propriis notis et signis coniuncta.[3]
Causae morborum inter se variant. Infectiones bacteriorum (exempli gratia, pestis), protozoorum, virorum (exempli gratia SIDA) sunt causae externae. Mutationes cum auctu sine fine cellularum (cancer) aut degenerationes (exempli gratia, morbus Alzheimerianus, osteoporosis, et sclerosis multiplex (quae encephalomyelitis disseminata accuratius dicitur) causae internae sunt.
Multa indicia morbi symptomata signaque esse possunt: febris, vomitus, diarrhoea, inflammatio, haemorrhagia, etc. Confluens quoque indiciorum, syndroma vocatum, in passiones dignoscendis utilis queat.