Mores (-um, m.) sunt actiones, consuetudines et usus qui inter homines instituti sunt, ut sibi suisque quisque morigeratur, ac circa locorum organismorumque vicissitudinibus obtemperare possit.[1] Sensu latissimo, et quidem per metaphoram, mores etiam ad rem pertinent quomodo alii organismi se gerant suisque circumiectis naturalibus obsequantur.
↑De intelligentia notioneque vocis mores apud Romanos notandum est voce mos non omnia contineri, quae a Graecis νόμος dicebantur. Nam cum in lingua Latina et mos et lex discretim ac singultim observentur, tum Graeco vocabulo νόμος ambo, sc. mos et lex, in unum coniuncta intelleguntur.