Haec pagina de terra et ducatu Moscovia tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Moscovia” appellatur, vide
Moscovia (discretiva).
Moscovia
Terra continens:
EuropaCaput:
Moscua
Tabula aut despectus
Moscovia,[1] sive plenior Magnus Ducatus Moscoviae[2] (Russice Московское великое княжество, tr. Moskovskoe velikoe knjažestvo), fuit terra feudalis Ruthenica, in Europa Orientali sita. Initio dicio Magni Ducatus Volodimiriensis, medio saeculi quarti decimi (cum Volodimiria possessio haereditaria ducum Moscoviae facta) ipsa in magnum ducatum commutata est. Caput eius fuit Moscua, etiam Moscovia vocatur, de cuius nomine appellatio rei publicae orta est. Moscovia sibi multas terras adiunxit et Regnum Russicum formavit ad finem saeculi quinti decimi. Idcirco, dumtaxat ad saeculum septimum decimum, illud regnum in libris Europaeis extraneis saepe Moscovia nominabatur.[3]
- ↑ I. Hofmanni Lexicon universale, tomus III., p. 223; Henrici Scherer Tabellae geographicae, p. 171, 174; vel Moschovia (Philippi Brietii Parallela geographiae veteris et novae) et Muscovia (Ioannis Christophori Becmann(de) Historia orbis terrarum geographica et civilis).
- ↑ Ioannis Henrici Alstedii Thesaurus chronologiae, p. 238; Acta eruditorum, p. 220; Orientalia christiana periodica, p. 190.
- ↑ Vide, e.g., Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii...; Antonii Possevini Moscovia; I. Hofmanni Lexicon universale, tomus III., p. 222-223.