Moyses[1] (a Graeco Μωϋσῆς[2] et Hebraico מֹשֶׁה, Mōšéh[3]) secundum Biblia Hebraica et Alcoranum fuit dux religiosus, vir legifer, et propheta, cui auctoritas Torah usitate attribuitur. Ipse, Hebraice etiam Moshe Rabbenu (מֹשֶׁה רַבֵּנוּ, ad lit. 'Moyses noster praeceptor') appellatus, est propheta maximi momenti in Iudaismo,[4][5] qui etiam gravis propheta in Christianitate, Islam, aliisque religionibus habetur.
Num Moyses revera vixerit, numque vera eius historia in Libro Exodo sit, inter archaeologos et Aegyptologos ardenter disputantur, eruditis scientiarum Biblicarum inconstantias logicas, nova indicia archaeologica, indicia historica, cognatasque mythos originis in cultura Canaanitarum proferentibus.[6][7][8] Alii historici adfirmant singula biographica et originem Aegyptium Moysi tributa significare fuisse certum ducem civilem et religiosum, qui se in confirmatione tribuum Israelitarum in Canaan ad finem Aetatis Aeneae implicavit.
Secundum Librum Exodum, Moyses quodam tempore nascitur cum eius natio, Hebraei sive Filii Israel, se numero tam augent, quam angetur mens pharaonis, regis Aegyptii, ne Israelitae auxilium inimicis Aegypti dent. Cum igitur pharao omnes pueros Hebraicos recentes natos necari iubet, Iochebed, Hebraica Moysis mater, Moysem infantulum in fiscella celat, qui ut infans expositicius a regali Aegypti familia adoptatur. Moyse iuvenis cuidam agitatori servorum mortiferum vulnus dat, et trans Mare Rubrum ad terram Madian effugit, ubi in deum Israel in forma fruticis flammantis incidit. Deus eum Aegyptum revertere ad petendos Israelitas liberatos compellit. Aegyptiis Decem Pestilentiis adfectis, ille Exodum Israelitarum ex Aegypto trans Mare Rubrum ducit, postquam ei ad Montem Sinai ad tempus habitant, ubi ille Decalogum accipit et Tabernaculum exstruitur. Post quadraginta erraticos in desertis annos, Moyses anno centesimo vicensimo aetate suae moritur, Terra Promissa a longe ex Monte Nabone iam visa.
Iudaismus rabbinicus vita Moysis par 1391–1271 a.C.n. computavit[9]; memoria autem Christiana tempus prius adsumere solet.[10]