Mythologia Aegyptia est corpus mythorum ex Aegypto antiqua, qui gesta deorum Aegyptiorum ad mundum intellegendum describunt. Fides? quas hi mythi exprimunt sunt partes religionis et culturae Aegypti antiquae magni momenti. Fabulae saepe in scriptis et arte Aegyptia videntur, praecipue in fabulis brevibus et materiis religiosis, inter quas sunt hymni, textus rituales, textus funerei, et ornamenta templorum. Hi fontes plenas mythorum narrationes raro continent, sed saepe solum fragmenta brevia describunt.
Aegypti antiqui, a circulis naturae inspirati, tempus praesens habebant copiam exemplarium redeuntium, contra prima temporis spatia, quae linearia fuerant. mythi, in illis temporibus primordialibus constituti, exemplar circulorum praesentium praebent. Eventus praesentes proinde eventus mythorum iterant, ergo Maat, fundamentalem universi ordinem, renovantes. In eventibus maximi momenti ex praeterito mythico sunt mythi creationis, in quibus dei universum ex chao primordiali formant; fabulae de regno Ra, dei solis, supra terram; et mythus Osiridis, de certaminibus deorum Osiridis, Isidis, et Hori contra Seth, deum disturbantem. Inter eventus ex praesente qui mythi habeantur sunt quotidianum dei Ra iter per mundum et Duat, itineris res gemella aetherea. Argumenta quae in his narrationibus redeunt sunt certamen fautorum maat et virium confusionis, momentum pharaonis in Maat conservando, et continua deorum mors et regeneratio.