Nanotechnologia est technologia seu scientia, qua materiae gradibus atomicis seu molecularibus gubernantur, et quae proprietates harum stucturarum tractat, quae centum nanometra aut infra diametro metiuntur. Nanotechnologia quidem tractat de causis et principiis quibus structurae nanometicae sua sponte conligantur vel quibus novae materiae faciantur. Vocabulum nanotechnologia primus scripsit Norio Tanigushi anno 1974.[1]
Nanotechnologia est etiam "technologia accurata per atomos,"[2] id quod significat materias et organa faciunda per atomos singulos. Atomus saepius adhibetur carbonium, quod hoc elementum facilius pluribus modis secum coniungit. Partes instrumentorum computatoriorum, circuitorum integratorum, biologiae molecularis, medicamenta, organa quae energiam producant, alia quoque per nanotechnologiam faciuntur. Robotum eiusdem modi minutulus ut arteria migrare potest ut investiget et removeat textum morbum. Eiusdem modi robotum appellatur nanobot.