Nước mắm (vocabulum Vietnamense, Latine nuoc-mam scriptum)[1] est liquamen e fermentatione piscium in Vietnamia factum. Confectura et natura eaedem esse censentur atque salsamentum quod Graeci garos, Romani aut "garum" "aut "liquamen" vocabant.
Liquamen piscium in Vietnamia e variis speciebus conficitur inter quas Engraulis spp., Nematalosa nasus, Stolephorus spp., Spratelloides delicatulus, Pellona, Decapterus russelli, Rastrelliger kanagurta, Stromateus, Chirocentrus dorab, Pseudosciaena.[2]
Est condimentum creberrime usitatum in coquina Asiae austro-orientalis, cuius usus crescit magis magisque in regionibus occidentalibus.