Obiectivismus[1] est schola philosophica, ab Ayn Rand (1905–1982) genita, quae multum de metaphysica, epistemologia, ethica, civilitate, et aesthetica exposuit.
Obiectivismus contendit realitatem separatam a mente exsistere, omnes homines, per sensus huic realitati conecti, scientiam perceptione acquirere validasque notiones mensuris omissis formare, causam vitae moralem propriae esse felicitatem propriam rationaliter persequendam, unicum systema sociale cum hac moralitate congruens esse capitalismum, atque veram artis causam esse aestimationes metaphysicas in formam tractabilem convertere.[2]
Scientia, secundum Obiectivismum, non est simpliciter ab experientia, nec sola in mente: scientia ab realitate per logicam derivatur. Logica, secundum Rand, est methodus realitatis prioritatem super animo plane agnoscendi, et obiectivitas constat in logicam sequendo. Propter obiectivitatis partem in philosophia praestabilem, nomen Obiectivismus Ayn Rand suae philosophiae dedit.[3] Alterum nomen fuisset existentialismus, sed iam hoc nomine Kierkegaard et Nietzsche usi erant ad suam philosophiam appellandam.[2]