Oceanus Atlanticus[1] seu Atlanticum mare[2] est oceanus magnitudine secunda in orbe terrarum, cuius area circa 106 400 000 chiliometrorum quadratorum est.[3] Oceanus Atlanticus circa 20 centesimas superficiei Telluris et circa 26 centesimas superficiei aquaticae tegit. Altera nominis pars ad Atlantem mythologiae Graecae spectat.
Veterrima Atlantis in litteris mentio apud Herodotum (circa 450 a.C.n.) invenitur,[4] qui nomen oceani Ἀτλαντὶς θάλασσα 'mare Atlantis' scribit. [5] Nomen Oceani Aethiopici, ab Aethiopia deductum, ad Oceanum Atlanticum australem aliquando adhibebatur usque ad medium saeculum XIX.[6] Antequam Europaei alios oceanos invenerunt, nomen oceani ipsum significavit aquas praeter Fretum Gaditanum quas hodie Atlanticas appellamus. Graeci antiqui credebant hunc oceanum esse ingens flumen quod orbem terrarum circumdabat.
Oceanus Atlanticus pelvem elongatam et sigmoideam quae in longitudinem inter Europam et Africam ab oriente, et ad Americam ab occidente patet. Ut pars coniuncti Oceani Mundi, hic oceanus in septentrionibus ad Oceanum Arcticum (aliquando mare Atlanticum habitum), Oceanum Pacificum in meridio-occidenti, Oceanum Indicum in meridio-oriente, Oceanum Australem in australem adligatur. (Aliae definitiones dicunt Atlanticum ad australem usque ad Antarcticam patere.) Aequator Atlanticum in Oceanum Atlanticum Septentrionalem et Oceanum Atlanticum Australem separat.