Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Oculus (-i, m.), vel bulbus oculi, est organum visus multorum generum specierum biologicarum, saepissime specierum intellegentium, animalium, atque insectorum. Iacet in orbita, quae est spatium osseum iuxta nasum, quod canali optico cum cavo cranii communicat. Oculi retina, systematis visualis pars prima, in nervum opticum transit.
Natura oculos membranis vestit et saepit, quae sunt haec tres:
Oculus etiam alia organa habet, quae quasi ancillae sunt: glandulam lacrimalem, sex musculos bulbi, et binas palpebras.
Disciplina medica quae oculorum mala et morbos velut adnexa eorum examinat tractatque ophthalmologia est.