Oeconomica

Unam legis e paginis de
disserentibus

Consuetudines regiminum
Tabula orbis terrarum quae ostendit Productum Domesticum Aggregatum civitatum in capita eorum divisum. Oeconomia comparativa differentias inter civitates sicut has investigat.

Oeconomica est scientia quae omnes res oeconomicas investigat, sicut pecuniam, merces, rerum fabricationes, industrias, commercium, operationes benevolas, negotiationes, apparitiones, et argentarias. Scientia antea oeconomia politica appellabatur, sed in lingua hodierna oeconomica ferme discrepat ab oeconomia, quae summa omnium rerum oeconomicarum et bona administratio rerum familiarum dicitur. Res oeconomicae quae ad civitatem quandam spectant appellantur oeconomia illius civitatis.

Qui oeconomiam investigant et curant, oeconomici vel oeconomistae vocantur. Oeconomici autem non solum rebus per se oeconomicis student, sed etiam mathematicae, statisticae, civilitati, et psychologiae. Omnes huius generis res docent qua ratione homines quod agunt egerint.


Developed by StudentB