Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Osteoporosis[1][2] est morbus rheumatologicus ossium deminutionis materiae osseae causa fragilitatem efficiens. Secundum Ordinem Mundi Sanitarium (WHO) osteoporosis densitate reducta materiae osseae dividi potest?[3]. Praecipue seniores et viri et mulieres (hae imprimis post menopausam) afficiuntur, et alii morbi osteoporoses secundarias praecipitent. Periculosae atque dolorosae sunt fracturae ossium fragilium senium imprimis muliebrum. Quo fit, ut longius vitae tempus incrementum ut numerorum fracturarum ita aliorum malorum secundariorum efficiat.
Secundum morbi providentiam therapia et non pharmacologica et pharmacologica momentum habet.
Dies 20 Octobris quoque anno internationalis osteoporosis dies est.