Parens (-entis, m. vel f.)[1] est homo qui gignit (pater) vel parturit (mater) liberos et qui postea plerumque educit eos. Ei quoque qui liberos adoptant parentes sunt. Recte dicitur parentem familiam consanguineam ascendentem gradu primo esse.
Parentes biologici sive genetici sunt ei qui filium filiamve gignunt vel parturiunt. Nihilominus cum pater biologicus semper parens geneticus sit, mater parturiens semper mater biologica dici potest, etiam si mater surrogata est cum alia mater genetica sit (cuius ovulum promptum est). In eo casu duae matres biologicae exstant, altera genetica, altera non genetica (sed tamen biologica quia parturiens).
Ei qui adoptant generaliter etiam parentes (matres et patres[2]) appellantur, sicut vir quoque qui dono spermiorum ad paternitatem pervenit (et itaque pater biologicus/geneticus non est).
Nonnumquam novercae vitricique (coniuges patris matrisve) etiam parentes nominantur.