Parlamentum,[1] seu Britannicum[2] seu Britanniae,[3] est senatus[4]Regni Britanniarum. Die 23 Octobris1707Angliae et Scotiaeregnis coniunctis primum convenit. Ei potestas summa legium faciendum copiorumque inveniendorum datur. Ei tres socii sunt: rex in Parlamento (a quo leges vere aguntur) et duae curiae, Parium videlicet et Communium. Parlamentum Anglice Parliament dicitur, verbum seminis Gallici quod Latine 'Sermo' significat, quod ab regiis aevi medii consiliis originem capit. Olim (regnis nondum coniunctis) nuncupatum est Parlamentum vel Senatus Angliae[5][6] sive Anglicanus.[7]
↑Inde apud nonnullos "Senatus Britannicus": ita Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pp. 38, 39.
↑Nomen sententiam societatis "British East India Company" appellatae annis 1600–1858 decoravit: Auspicio Regis et Senatus Angliae. "From 1698 the company was entitled to use the motto 'Auspicio Regis et Senatus Angliae' meaning, 'Under the patronage of the King and Parliament of England'" (en:British East India Company). Cf. Francis Glass ("Ex senatus consulto Angliae regni") in A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), p. 35; "Anglicus", pp. 47, 54.
↑Nomen Ioannes Miltonus multis litteris attestatur; vide praecipue Literae Senatus Anglicani nec non Cromwellii, &c. nomine ac jussu conscriptae in Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton; with an Introductory Review (London: William Ball, 1838), pp. 777–791.