Persona

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Ad huius vocis significationem iuridicam vide Persona (ius)
Praeclarae sunt personae Carnelevaminis Venetiani.
Imago Agamemnonis in formam personae ficta, ab Henrico Schliemann anno 1876 Mycenis reperta. Museum Archaeologicum Nationale (Athenae).

Persona sensu primo est res qua homines, praesertim histriones, ad vultum celandum utuntur. Aliquando etiam sacris et feriis adhibetur. Sensu figurato, persona est et homo, vel nonnumquam deus, qui in dramate (comoedia vel tragoedia) agit.

Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius personam definivit in De consolatione philosophiae ut "naturae rationabilis individua substantia." ""Sed nos hac definitione eam quam Graeci hypostasin dicunt terminavimus. Nomen huius personae videtur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoedisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona vero dicta est a personando, circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima, apertissime a sono dicta videbitur; idcirco autem a sono quia concavitate ipsa maior necesse est volvatur sonus. Graeci quoque has personas prosopa vocant ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant vultum." Quod origo facta est notionum personae iuris ac personalitatis apud Thomam Aquinatem.


Developed by StudentB