Petrus Gassendus (natus Champtercier in vico Francico die 22 Ianuarii 1592; Lutetiae die 24 Octobris 1655 mortuus) fuit mathematicus, philosophus, et astronomus Francicus, qui nobis notus est maxime suo conatu accommodandi Epicuri et empirismi e cogitatione libera rationem doctrinae Christianae. Scripsit autem quoque quintam obiectionem contra doctrinam Aristotelis et contra Meditationes Renati Cartesii.