Philippus, nonnumquam etiam Herodes Philippus[1] dictus, mortuus anno 34[2] , ex ultimo testamento patris[3], regis Herodis Magni, ab imperatore Romano Augusto confirmato[4] fuit tetrarches Trachonitidis, Gaulanitidis, Bataneae, Auranitidis, Paniadis ab anno 4 a.C.n. usque ad 34 p.C.n. ; quae regiones omnes ultra Iordanum flumen sitae pars orientalis et septentrionalis regni paterni fuerant. Reditus annuus huius agri centum talentorum a Flavio Iosepho aestimabatur[5], minor erat igitur quam partium fratribus adsignatarum (600 talentorum Herodi Archelao, 200 talentorum Herodi Antipae)