Philosophia

Vide etiam paginam fere homonymam: 227 Philosophia.
Philosophia et artes liberales.

Philosophia (etymologice 'amor sapientiae', Graece φιλεῖν 'amare' + σοφία 'sapientia') est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur. "Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis."[1]

Vocabulum philosophiae a Pythagora fictum est, quia sapientiam privilegium divinum putabat; ipse autem se sapientem (sophos) haberi nolebat. Amator sapientiae (vel scientiae) igitur dici malebat.

Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:

  • Criticum studium omnium humanarum quaestionum;
  • Rationale studium omnis sapientiae humanae;
  • Studium quaestionum, quibus responsa non sint absoluta.

Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et ceterae.

  1. Franciscus Baco, De dignitate.

Developed by StudentB