Platonismus (P maiusculo) est philosophia Platonis vel nomen cuiuslibet alius formulae philosophicae ex ea arte deductae; et (p minusculo) philosophia quae adfirmat exsistentiam res abstractae, quae habentur exsistere in "regno tertio," a mundo exteriore sensuali mundoque interno conscientiae distinctam, et est nominalismo (n minusculo) opposita.[1]
Sensu strictiore, nomen significare potest doctrinam realismum Platonicum. Fundamentalis Platonismi sententia est distinctio realitatis quae percipi sed non intellegi et realitatis quae intellegi sed non percipi potest; haec distinctio est necessaria ad intellegendam doctrinam idearum. Formae usitate in dialogis sicut Phaedo, Symposium, et Respublica praestantes describuntur, archetypi perfecti, quorum res in mundo quotidiano tentae exemplaria vitiosa sunt. In Republica, forma altissima agnoscitur forma boni, fons omnium formarum aliarum, qui per rationem agnosci potest. In Sophista, opere posteriore, formae entitatis, similitudinis, et differentiae inter "genera magna" primordialia perscribuntur. Arcesilas autem saeculo insequente scepticismum ascivit, qui primum scholae dogma usque ad 90 a.C.n. factus est, cum Antiochus elementa Stoica adderet, scepticismum reicens tempusque Medii Platonismi incipiens. Saeculo tertio p.C.n., Plotinus elementa mystica addidit, Neoplatonismum instituens, in quo summa vita fuit Unus vel Bonum, fons rerum omnium, atque anima in virtute et meditatione se potuit elevare ut se cum Uno coniungeret. Altos effectus in cogitatione Occidentali habuit Platonismus, Platonicaeque notiones multae ab ecclesia Christiana sumptae sunt, quae formas Platonicas pro cogitationibus Dei habuit, cum Neoplatonismus apud mysticismum Christianum multum in Occidente per Augustinum, Doctorem Ecclesiae, valeret, cuius scripta Christiana ab Enneadibus Plotini magnopere mota sunt,[2] et vicissim fundamenta fuerunt omnis cogitationis Christianitatis Occidentalis.[3]