Pomponius Mela fuit primus auctor operis Latine scripti de geographia. Nomen tantum et patria illius scriptoris nota sunt nobis: natus est Tingenterae aut Cingenterae in Baetica (provincia meridionali Hispaniae).
Eum libros tres De chorographia (aut De Situ Orbis) circiter anno 43-44 scripsisse noscimus quod Mela imperatoris regnantis consilium expiditionis in Britanniam commemorat. Ille imperator paene certe est Claudius.
Hoc opus humanista Iosephus Antonius Gonsali de Salas Hispanice vertit anno 1644, praetendens se restituere antiquum textum a Pomponio Mela Hispanice scriptum.