Prelum typographicum

Prelum typographicum ex anno 1811, Monaci in Germania exhibitum.
Carolus Stanhope, prelum ex anno 1842.

Prelum typographicum, breviter prelum, est machina ad imprimendum atramentum aequaliter in medium (substratum) sicut charta et textile adhibita. Machina pressuram medii impressionis adhibet quod super superficiem atramentatam typis mobilibus factam, atramentum sic transmittens. Prelum usitate textibus adhibetur. Eius inventio et divulgatio inter eventus historicos maximi momenti late putantur,[1] omnino novans modum per quem homines universum quod habitant intellegunt et describunt, tempus modernitatis initians.[2]

Prima orbis terrarum technologia impressionis per typos mobiles inventa et exculta est in Sinis a Bi Sheng typographus Han, inter annos 1041 et 1048. In Corea, ratio impressionis per typos mobiles saeculo tredecimo ineunte per Domum Goryeo inventa est; haec autem domus Jikgi impressit per rationem similem circa septuaginta duos annos ante Gutenberg, et Jikgi est prima orbis terrarum materia impressionis exstans.

In Occidentali, inventio technologiae impressionis mechanicae per typos mobiles melioris in Europa factae Ioanni Gutenberg, typographo Germanico ex anno 1450 usitate ascribitur.[3]

Nexus interni

Generalia
Prela impressionis
Aliae inventiones
  1. Vide Homines Millennii pro conspectu.. Anno 1999, A&E Network aestimavit Gutenberg primum in eius "People of the Millennium" indice. Anno 1997, Time–Life elegit inventum Gutenbergianum um res maximi momenti millennii secundi; similiter quattuor diurnalistae Civitatum Foederatarum in eorum commentario (1998) 1,000 Years, 1,000 People: Ranking The Men and Women Who Shaped The Millennium.
  2. McLuhan 1962; Eisenstein 1980; Febvre Martin 1997; Man 2002.
  3. http://www.britannica.com/EBchecked/topic/477017/printing/36836/The-invention-of-typography-Gutenberg-1450.

Developed by StudentB