Primatus papae

Primatus papae est principatus universae Christianitatis a papis Ecclesiae Catholicae Romanae sibi vindicatus. Hae vindiciae a tertio saeculo a Romano Sancti Petri episcopatu, quem traditio ecclesiastica affirmat, atque a continua inde coepta Successione Apostolica deducuntur. In Ecclesia Catholica Romana haec sententia usque ad sextum saeculum paulatim evincebat, numquam autem in aliis ecclesiis.

Secundum doctrinam romano-catholicam Primatui papae contingit

  • Primatus iurisdictionis et
  • Suprema magisterii potestas sive magisterium ex cathedra.

Ambo a Concilio Vaticano Primo dogmate infallibilitatis confirmata sunt.

Nexus interni


Developed by StudentB