Primum bellum mundanum,[4] vel primum bellum orbis terrarum,[5] similiter primum bellum plurimarum totius orbis gentium,[6] fuit bellum mundanum praecipue in Europa ab 28 Iulii 1914 ad 11 Novembris 1918 gestum. Quo bello fere omnes implicatae sunt orbis terrarum civitates praepotentes, quae participes belli in duas consociationes contrarias divisae erant:
Quae consociationes et commutatae sunt et creverunt, cum aliae civitates bellum committerent. Ad extremum plus quam 70 milliones militum, inter quos 60 milliones Europaeorum, ad arma convocati sunt in unum ex maximis bellis umquam gestis.[7] Plus quam 9 milliones pugnatorum interfecti sunt. Tam multa caedes facta est propter quod novae artes nova arma, sicut arma chemica a militibus Germaniae, et quidem exitiosiora produxerant, cum pares tutelae, mobilitatis, medicinae emendationes deessent. Primum bellum mundanum tam cruenta caede commissum est, ut quattuor tantum bella umquam gesta etiam plures occisos numerarent; quo factum est ut variae mutationes politicae, nec non res novae in multis civitatibus belli excidio adfectis initium caperent.
Multas ob causas coepit bellum. Quarum una et quidem diutina fuit imperii amplificandi studium, quod praepotentibus inerat civitatibus Europaeis: Imperio Germanico, Imperio Austro-Hungarico, Italiae, Imperio Ottomanico, Imperio Russico, Imperio Britannico, Reipublicae Francicae. Sed ea ipsa ansa belli, qua omnes fere ut causa paene iucunda utebantur, fuit quod Franciscus Ferdinandus, archidux Austriae heresque Austro-Hungariae, a Gabriele Princip, nationalista Iugoslavico, insidiis factis Seraii, in Bosnia et Herzegovina, die 28 Iunii 1914 occisus erat. Quo facto, haec conflictatio quasi per causarum concatenationem exarsit, cum foedera prioribus facta decenniis invocata essent. Austro-Hungaria, ultimato edicto[8] Serbiae bellum indixit. Itaque imperia praepotentia bellis invicem indictis intra unum mensem proelia faciebant, quae per colonias imperiorum circum orbem terrarum mox extendebantur.
Die 28 Iulii, Austro-Hungaria Serbiae,[9] Germania Belgio, Luxemburgo Franciaeque, ac Russia Germaniae bellum intulerunt. Itinere Lutetiam Germanorum represso fossisque sclopetariis ductis frons occidentalis facta est, in qua stativum et exhaustivum bellum diu gestum est. In orientali autem fronte exercitus Russicus cum copiis Austro-Hungaricis prospere pugnavit, sed cum Borussiam Orientalem invadere contenderet, a Germanis arctus est. Postquam Imperium Ottomanicum anno 1914 bellum suscepit, apertae sunt frontes in oriente. Deinde Italia et Bulgaria anno 1915, denique Romania anno 1916 ad bellum consurrexerunt. Imperium Russicum mense Martio 1917 conlapsum est, et Russia post res novas Octobres eodem anno bellum deposuit. Anno 1918 Germani incursu in frontem occidentalem facto a Foederatis impetibus prosperis repulsi sunt. Etiam copiae Civitates Foederatae Americae fossas sclopetarias intrare coeperunt. Itaque Germania, quae tunc cives suos seditiosos inpugnabat, indutias die 11 Novembris 1918 iniit. Foederati tandem victores bellum confecerunt.
Domesticae frontis eventus non minus tumultuosi fuerunt quam in acie militari, cum bellatores hominibus rebusque conarentur ad bellum universum uti. Bello finito quattuor imperia (Germanum, Russicum, Austro-Hungaricum, Ottomanicum) exsistere desierunt. Civitates quae Germanico et Russico imperiis successerunt multas amiserunt terras, cum Austro-Hungaricum et Ottomanicum imperia omnino diruerentur. Itaque geographia Europae Mediae commutata est.[10] Confoederatio Nationum ad prohibendum aliud certamen tantae magnitudinis constituta est. At in cassum ceciderunt haec quoque consilia, nam nationalismus Europaeus bello imperiorumque dissolutione amplificabatur. Et Germani, qui se sub iugum missos sentiebant, foedere Versaliensi adgravati satisfactionem paulatim moliebantur. Quibus de causis evenerunt ea quae postea ad secundum bellum mundanum inductura essent.[11]