Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Psychotropicum (de verbis Graecis ψυχή anima, mens et τρόπος conversio, directio) est compositum chemicum quod systema nervosum centrale ita adficit, ut cerebrum agat modis quibus non solet. Sensus, animi motus et habitus, perceptio, conscientia et alia omnia, tum in peius tum in melius, psychotropicis adfici possunt.
Etiamsi psychotropica saepius medicamenta putantur, plurima psychotropica medicinae ratione anaesthesiae vice adhibentur, et interdum idem psychotropicum et medicamenti et medicinae vice adhiberi potest.