Publius Clodius Pulcher

Publius Clodius Pulcher (natus circa annum 92 a.C.n. - necatus die 18 Ianuarii 52 a.C.n.), filius Appii Claudii Pulchri, consulis anno 79 a.C.n., fuit vir publicus antiquae Romae exeunte aetate Rei Publicae, fautor factionis popularis, tribunus plebis et adversarius Marci Tullii Ciceronis quem tribunus plebis factus in exsilium proficisci coegit (58 a.C.n.) antequam anno proximo favente Pompeio a Milone revocaretur[1]. Ab eodem Tito Annio Milone postea secundum Viam Appiam apud Bovillas Clodius anno 52 a.C.n. necatus est. Hoc facinus indignationem plebis Romanae movit, quae corpus eius medio Foro concremavit : tum et Curia senatoria et alia aedificia concremata[2].

  1. Appianus BC II,15-16.
  2. Appianus BC II,21

Developed by StudentB