Pylades

Orestes et Pylades ante Iphigeniam ut victimae producti secundum fabulam in tragoedia Euripidea Iphigenia in Tauris explicatam. Beniaminus West pinxit.

Pylades in mythologia Graeca est filius Strophii, Phociorum regis, et Anaxibiae, Agamemnonis sororis. Praecipue notus est ob amicitiam Orestae quocum eruditus est, postquam ille Aegisthum, patris Agamemnonis interfectorem, in Phocidem fugiens apud Strophium, paternum hospitem, asylum invenit[1]. In litteris Graecis, Orestes et Pylades praeclarum amicitiae virilis exemplum fuerunt, ut Achilles et Patroclus ac Theseus et Pirithous. Certe praecipuorum Orestae inceptorum particeps fuit Pylades, ut in Euripideis tragoediis Orestes, Electra, Iphigenia in Tauris necnon in Aeschyleis Choephoris. In moderna tragoedia Iohannis Racine Andromaque quoque Pylades Orestem comitatur. Nam ubi Orestes ibi Pylades.

A plerisque auctoribus Pylades post Clytemnestrae et Aegisthi necem Electram, Orestae sororem, uxorem duxisse dicebatur[2]. Hellanicos Mytilenensis eis duos filios dabat, Strophium et Medonem.

  1. Aeschylus, Agamemnon 880-1ː τρέφει γὰρ αὐτὸν εὐμενὴς δορύξενος // Στροφίος ὁ Φωκεύς (verba Clytaemnestrae).
  2. Euripides, Electra 1249 et 1341. Orestes 1658/9. Pausanias II.16.7.

Developed by StudentB