Rassa

Rassae humanae sicut in societatibus occidentalibus saeculo undevicensimo videbantur.

Rassa[1] est discriptio sociologica humani generis e quibusdam notis externis natura instructis, sicut coloribus cutis. Notiones enim de rassa humana in mundo antiquo omnino aberant; excogitatae modo et fictae in Europa aevum coloniale post, cum primum gentes orbis terrarum in quattuor rassas divisae sunt, nominibus Europaeis, Asiatici, Americani, Afri, quorum primi et albi, alteri flavi, tertii rubri, ultimi nigri non numquam vulgariter appellantur; in Caroli Linnaei anno 1735 edito Systemate Naturae hae subspecies Hominis sapientis definiuntur.

Totum per aevum coloniale a septimo decimo saeculo usque ad iniens vicesimum magni momenti est huiusmodi discriptio in occidentali mundo: vulgo enim opiniones multae praeiudicatae omnibus rassis sunt affixae, ut exempli causa albos aiunt alacres et audaces, nigros autem callidos sed ignavos. His erroribus tandem in aevo industriali multa et atrocissima scelera consecuta sunt, cum qui talia nefaria fecere voluntate essent inducti rassarum "inferiorum" expurgandarum. In praesentia subspecies nullae agnoscuntur Hominis sapientis nisi H. sapiens sapiens, rassae autem notio ad sociologiam tantum spectare videtur; sunt vero nihilominus adhuc genera permulta iniuriae praeiudicatae vel scienter vel per nescientiam adversus quasdam rassas, quam ob rem investigationes ea de re apud sociologos continuantur, ut eiusmodi praeiudicii momentum quo pacto minuatur.

  1. Verbum propositum a Gaio Licoppe in Melissa, num. 213, pag. 1.

Developed by StudentB