Rassismus[1] sive phyletismus[2] est genus odii quod nonnulli habent adversus alios tantummodo propter differentias coloriscutis, capillorum, oculorum iridis, formaeque corporis, quae differentiae rassalis vocantur.
Rassismus nonnunquam e morbo mentis aut condicione neurotica nascitur, quae possunt rassistas ad facinora criminalia[3] aut perniciosa ducere. Maior tamen pars rassistarum[4] solum verbis ac contumeliis adversus alienigenas utuntur.
↑Robertus Deprez, "De 'rassismo', id est de re deque verbo", in Vox Latina, 138, p. 536: insunt verba racialis, rassismus, rassista, rassisticus. Et Francisca Deraedt et Gaius Licoppe, Calepinus novus, Bruxellis, 2002, p. 86.