Recessus principalis deputationis imperii

Pagina titularis Recessus imperii diei 25 Februarii 1803

Recessus principalis deputationis imperii[1] (Theodisce: Reichsdeputationshauptschluss) fuit ultima lex magni momenti Imperii Romani Sacri. Ultima Comitiorum perpetuorum sessione die 25 Februarii anni 1803 Ratisbonae pronuntiata et die 27 Aprilis eiusdem anni approbatione imperiali rata est.

Recessus litteras mensis Iunii 1802, quibus Francia et Austria secundum instrumentum Pacis Lunevillensis de nova in Europa media ordine consenserant, secutus est. Inter alia constitutum est principibus, qui bellis revolutionariis possessiones amisissent, damnum constitui. Id per per "Mediatisationem" et per "Saecularisationem" factum est:

  • Mediatisatio: Territoria et urbes imperiales, quae imperatori immediate subiecta erant, principibus data sunt.
  • Saecularisatio: Possessiones sive territoria ecclesiastica ad usum principum saecularium suppressa sunt.

Developed by StudentB