Regnum Melli

Regnum Melli anno 1337

Regnum Melli[1] fuit magnum imperium in Africa occidentale, ubi nationes Malia et Senegalia nunc sunt, inter annos fere 1230 ad 1670. Quod Mandingae[2] imperium habitabat, etiam "Imperium Mandingarum"[2] vel "Manden Kurufa" appellatur. Primus princeps fuit Sundiata Keita (1210-1260), cuius pater Naré Maghann Konaté erat rex Mandingus.

Principes Melli divitissimi fuerunt, praecipue Mansa Musa (ca. 1280-1337), qui ab anno 1307 regnavit. Avus Musae fuit frater Sundiatae.

Lingua Mandinga[3], leges imperium, et mores Maliarum magnam auctoritatem inter populos prope flumen Niger tenuerunt.

  1. "Melli": Leo Africanus, Africae descriptio (p. 11 editionis 1632 apud Google Books). "Regnum Melli" (p. 175 apud Google Books)
  2. 2.0 2.1 Vide Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Mandinga, regnum amplum Nigritiae (...)".
  3. "Mandingae" (nomen populi) vide Hofmannum. Adverbium "Mandingice" (p. 14 in nota subiuncta)

Developed by StudentB