Renascentia litterarum

Renascentia litterarum[1] (Francogallice renaissance; Italiane rinascimento), seu Aevum litterarum (artiumque) renatarum, aevum saepe medium appellatum secuta est. Aevum renascentiae plerumque e saeculis quarto decimo, quinto decimo, et sexto decimo constare dicitur.

Georgius Vasari, artifex Italicus, primum (quoad adhuc scimus) anno 1550 vocabulo Italico rinascita vel rinascimento usus est, quia aevum nomine medium, quod ruinam Imperii Romani in occidente secutum est, et flocci aestimandum esse Georgio videbatur, aevo superatum novo melioreque esse putabat.

Postea, circa decennium saeculi undevicensimi tertium, vocabulum Italicum in sermonem Francogallicum convertebatur, quod vocabulum multas in linguas traductum aevum significat inter medium et barocum positum.

  1. Desiderius Erasmus Roterodamus; Whitaker's Words.

Developed by StudentB