Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae fuit natio inter bellum mundanum secundum constituta, quae autem bellorum Iugoslavicorum causa collapsa est. Forma ultima fuit Iugoslaviae, cuius civitates sociae fuerunt Bosnia et Herzegovina, Croatia, Macedonia, Mons Niger, Serbia cum provinciis autonomis Voivodina et Cosovo, atque Slovenia.
Post bellum civitates foederatae sunt a Iosepho Broz Tito, qui nationis fuit vicesimus alter primus minister (1943-1963) et primus praeses (1953-1980). Quo mortuo, nationalismus in singulis civitatibus floruit, quare, civitates in se bellum gestum ingressae, natio dissoluta est inter annos 1991 et 1992.