Res militaris milites complectitur nec non omnia vehicula, arma, tela, et cetera, quae praesertim ad bellum gerendum necessaria sunt.
Carolus de Clausewitz in libro Vom Kriege ('De bello') inscripto inclute "bellum" ait "non est nisi capessendae rei publicae continuatio alia ratione innixa."[1] Modus belli quidem est mutua inter civitates vel regimina violentia. Quia vis invicem inter civitates adlata legibus civitatum dirigitur, bellum magnopere a caede, tromocratia, genocidio differt. Necesse est copias militares legibus civitatis parentes summa disciplina bellum gerere.
Primum belli propositum est hostes interficiendo bellum quam primum desinere, ut casus belli decernatur et pax iterum habeatur. Sicut imperator Georgius Smith Patton Iunior dixit: "militis officium non est pro sua civitate cadere, sed facere ut alii nothi [hostes] pro sua cadant."[2] In proeli campo, igitur, milites complures hostes summa violentia occidunt. Proelii violentia tumultusque tam vehemens summam disciplinam, virtutem, fortitudinem, animum, et oboedientiam ab militibus requirit. Itaque disciplina militaris milites docuit insigne gradus militares gerere, et summa disciplina iussa praefectorum eorum parere.
Telorum armorumque evolutio efficit, ut per aetates belli gerendi rationes mutentur. Maximum effectum fuit ob pulveris pyrii reppertum Sinae saeculis 13–14, quo arma ignifera sicut sclopeta efficiuntur. Haec arma ignifera, de quo usu milites facile docuntur, mox notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, sicut rerum libertationis bella, rerum eversionis bella, bella Napoleonica, primum et secundum bellum mundanum, et cetera.
Tandem, saeculo vicensimo reperta telorum nuclearum, chemicorum, biologicorumque effecerunt omnes expectare omnia bella sisti. Homines enim ubique agnoverunt talia destructionis massivae tela in bello numquam posse adhiberi ne se ad ruinam universam exponant. Talia tela forsitan totum mundum humanum omnino sistere possunt. Talibus telis igitur numquam hodie utebantur, eis contra ius belli esse putatis. Verumtamen bella hodie demissa scala nos afflictant, et saepe pro civitatis defensa copiae militares necesse putantur.