Fines
Forma
Gestio
Commemoratio
Tabula aut despectus
Sardinia[1] (Italiane Isola di Sardegna; Sarde Ìsula de Sardigna vel Sardinnia), etiam Ichnusa,[2] est insula Italica medii Mediterranei, secunda a maxima huius maris insula post Siciliam, inter Tyrrhenum et Baliaricum mare sita, ad meridiem Corsicae, a qua Gallico freto seiungitur.[3] Propter situm opportunum et divitias metallicas, ex antiquitate magnus commercii et permutationis humani cultus locus facta est.
Sardinia cum minoris insulis circumiectis est regio Italiae autonoma (suis legibus recta), in quattuor provincias et unam urbem metropolitanam divisa, quibus sunt 377 communia. Sardinia est superficie tertia et numero incolarum undecima a maxima omnium regionum Italiae.
Abundat montibus, silvis, campis, amnibus, terris non habitatis, ac litoribus saxosis harenosisque. Propter varietatem terrarum micro-continens appellatur. Inter locos historicos atque archaeologicos praeclari sunt nuraghi, aedificia megalithica inter annos 1900 et 730 ante aer. vulg. constructa.