Scalae longae et breves

Scalae numerationis, sive indices numericos referentiales, tanquam series numericae definiuntur, quas ad efferendos numeros permagnos disponimus. Eiusdem generis duo sunt indices in usu apud scientistas, nominatim scalae longae et scalae breves. Huiusmodi scalae pluraliter referuntur, quia multis in terris adhibentur, adeo linguis ac moribus accommodatae, ut multiplices esse videantur. In scalis brevibus classes numericae formantur per potentias basis milliariae, aliter atque in scalis longis, quarum classes per potentias basis millionariae designantur.

In civitatibus Anglicae linguae scalae breves in usu sunt, dum in terris Europaeis continentalibus scalae longae praeferuntur.[1]


 Numerus   Notatio Indo-Arabica  Scalae
breves
 Systema  Scalae
longae
  systema  
 10  0  =   unus
1000 1 - 1
 unus
1 000 000  0.0
 10  3  = 1000   mille
1000 1 + 0
 mille
1 000 000  0.5
 10  6  = 1 000 000   millio
1000 1 + 1
 millio
1 000 000  1.0
 10  9  = 1 000 000 000   billio
1000 1 + 2
 mille milliones 
(sive milliardum)
1 000 000  1.5
 1012  = 1 000 000 000 000   trillio
1000 1 + 3
 billio
1 000 000  2.0
 1015  = 1 000 000 000 000 000   quadrillio
1000 1 + 4
 mille billiones 
(sive billiardum)
1 000 000  2.5
 1018  = 1 000 000 000 000 000 000   quintillio
1000 1 + 5
 trillio
1 000 000  3.0
  1. Benjamin Greenleaf. Introduction to the National Arithmetic. Bostoniae: Robert S. Davis & Co., 1871; pp. 11-15.

Developed by StudentB