Semiotica (Graeco σημειωτικός 'signorum observans',[1] a σημεῖον 'signum, nota'[2]) etiam studia semiotica appellata,[3] est studium significationis factae, investigatio rationum signorum et communicationis significantis.[4] Quod comprehendit studium signorum et rationum signorum (semiosis), indicationis, designationis, similitudinis, analogiae, metaphorae, symbolismi, significationis, et communicationis. Arte conectitur cum linguistica, quae, a se, structuram et significationem linguae certiore investigat. Traditio semiotica studium signorum et symbolorum ut pars communicationis magni momenti explorat. Linguisticae autem dissimilis, semiotica rationes signorum non linguisticas etiam investigat. Semiotica saepe dividitur in ramos tres:
Semiotica fines anthropologicos magni momenti habere saepe videtur; exempli gratia, Humbertus Eco proponit omne culturae phaenomenon ut communicatio investigari posse.[5] Nonnulli autem semiotici logicales scientiae dimensiones attendunt, regiones investigantes quae ad scientiam vitae pertinent—sicut quomodo organismi res praedicunt et sese ad eorum locum proprium in mundo accommodant (vide semiosis). Rationes semioticae generatim signa vel rationes signorum pro re studii accipiunt: communicatio rerum ab organismis vivis in biosemiotica tractatur, zoosemiotica non exclusa.
Syntactica est pars semioticae quae formales signorum et symbolorum proprietates tractat.[6] Syntactica accuratius "regulas" tractat "quae moderantur quomodo verba ad phrases et sententias formandas temperentur."[7][8]
Carolus W. Morris ait semanticam tractare coniunctionem signorum cum eorum designatis, et res quae ea denotent vel denotare possint; ac pragmaticam semiosis aspectus bioticos tractat; hoc est, cum omnibus phaenomenis psychologicis, biologicis, et sociologicis quae in signis fungentibus fiunt.