Sol (-is, m., symbolus: ) est stella neque maxima neque minima illius galaxiae quam orbem seu Viam Lacteam appellamus, medio Calcari Orionis collocata, stellis proxime vicinantibus α Centauri, Sirio, Procyone aliisque minoribus. In serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell, Sol est stella pumilio flava generis G2 V. Medio systemate planetario suo situs planetas octo circum se agit, inter quos spatio tertius Tellus, ubi habitamus nos, commovetur.
Sol sphaera est paene absoluta, in plasmate calido cum campis magneticis intexto consistens.[1][2] Diametrum circa 1 392 000 chiliometrorum habet, circa centies novies diametri Terrae, atque massa, circa 2×1030 chiliogrammatum et tres centies millies et tricies millies massae terrenae, circa 99.86 centesimae massae Systematis Solaris.[3] In chemia, circa tres partes massae Solis ex hydrogenio constant, dum reliquum plerumque est helium. Pars reliqua (1.69%, quae nihilominus aequat 5628-ies massa telluris) in oxygenio, carbonio, neon, ferro, et aliis elementis gravioribus consistit.[4]
Sine Solis vi, vita in Terra fieri non posset, quia ille lucem caloremque emittit qui necessarii functionibus vitae sunt. Ergo religionibus polytheisticis pluribus Sol est deus vel dea. Romani antiqui Solem inter deos antiquiores aevo rei publicae venerabantur.[5] Rursus imperatoribus Elagabalo et praesertim Aureliano successoribusque Solem invictum adorabant.[6] In mythologia Nordicá origo deae Sól curiose narratur, sed non erat inter veneratissimas.[7] Biblia Sacra in primo capitulo libri Genesis narrant Deum Iudaeorum Solem una cum Luna stellisque dei quarto creationis fecisse.[8]
Antiquos solem quod solus sit appellasse constat, nam secundum Ciceronem sol dictus, "quia solus ex omnibus sideribus est tantus."[9] Re vera tamen sol a verbo proto-Indoeuropaeo *sāwel- derivatur, a quo, mutationibus vocalium et variatione l/n, ducuntur et nomina Graecum ἥλιος helios, Sanscritum sūrya-, Slavonicum slŭnĭce (cum suffixo diminutivo), Nordicum sól et sunna.