Species in discrimen adducta

Tigris est feles periclitata, secundum Indicem Rubrum IUCN.
Non solum animalia, sed etiam plantae, possunt esse species periclitatae, sicut haec arbor, Swietenia mahagoni.
Cuon alpinus, late appellatus dhole, summus praedator Asiaticus periclitatissimus, est paene exstinctus.

Species in discrimen adducta in biologia est species organismorum quae in extremum extinctionis periculum vocatur. Origines huius periculi usitate sunt speciei numeri raritas, climatis vel rapida circumiectús naturalis condicionis mutatio, et venatuum parametra.? Periclitata saepe dicitur sola species taxinomica, sed interdum significans? specierum cladus dici potest. Consociatio internationalis ad naturam conservandam (IUCN) fractionem specierum periclitatam esse supra 40 centensimas omnium specierum existimat.

Index Ruber IUCN est tabula organismorum in gradus periculi exstinctionis descriptarum: periclitatae, vulnerabiles, vel non periclitatae. Hi gradus statum conservationis specierum designant. Hodie per orbe terrarum, 3079 animalium et 2655 plantarum periclitatae describuntur, contra 1102 et 1197 anno 1998.[1]

Plures civitates leges sanxerunt quae certos organismos a periculo tueri conantur.

Nexus interni


Developed by StudentB