Statistica

Distributio normalis pluria describit, quae in natura inveniuntur. Graphum tres distributiones monstrat quae valores medios exspectatos et deviationes canonicas differentes habent.

Statistica[1] (seu modo Graeco statistice) est scientia eorum qui res examinant quoad de magnis multitudinibus agitur. Nomen a statu provenit, quod verbum Latinitate ecclesiastica recentiori 'civitatem' dicit. Saeculis septimo decimo et duodevicensimo, magistratus de civitatibus plus plusque res datas conligere coeperunt. Nostra quoque aetate, res datae de oeconomia, de populo sive censu, de societate, de mundo naturali conliguntur, et modiis statisticis sicut, exempli gratia, methodo quadratorum minimorum investigantur.

Saeculo undevicensimo, auctor statisticam ita descripsit[2]:

Theoria Statistices continet perscrutationem cum rerum ad Statisticam pertinentium eamque efficientium, tum legum, ad quas res Statisticae in certum ordinem redigi possunt. Ex quo duae procedunt partes, quarum quae priori muneri satisfacit, critica nobis dicitur, quae ordinem iustum docet, systematica adpellatur.

Nostra aetate, statistica descriptiva a statistica inductiva distinguitur.

"Statistica est scientia," ait, "quae tradit res datas, ex quibus, quantum civitates scopum suum et internum et externum tempore manifestato attigerint, solide cognosci potest. Atque primum quidem," inquit, "de interno civitatis statu dicendum erit, tum de externo, quoniam omnis civitatum auctoritas apud alias respublicas semper nititur virium internarum copia, firmitate et robore, civium animis cultis patriaeque studiosis."

  1. E.g. Historia statisticae adumbrata. Scripsit Franciscus Iosephus Mone. Praemissa est oratio de optimo genere tractandae statisticae. Lovanii 1828.(Textus apud Google Books)
  2. Ernestus Klotz 1821.

Developed by StudentB