Superfluidum

Superfluidum est fluidum quod sine ulla resistentia fluit sub zero absoluto, h.e., sine viscositate, quod accidit ob effectus quanticos cum energia cinetica. Aliae superfluidorum proprietates sunt perfecta conductivitas caloris, fluxus persistens, circulatio quantizata, et unda entropica (secundus sonus et tertius sonus).

Superfluiditas primum reperta est anno 1937 a Petro Kapitsa, Ioanne F. Allen, et Donaldo Misener in liquido Helio-4 vel Helio-3 (isotopi Helii) cum temperatura eius sub punctum Lambda reducta est. Inter alia superfluidorum exempla hodie numerantur: Helium-3 (e.g. in phasibus A, B et A1), stellas neutronicas, et superconductra (in gasio electronum eorum). Theoria superfluiditatis evoluta est a Leone Laudau.


Developed by StudentB