Synonymia

Synonymia (Graece συνωνυμία) est nominis cum alio nomine communio significationis, cum igitur idem plura significant,[1] vel "multis vocibus idem testatur." [2]

Synōnymia adhuc a Quintiliano litteris Graecis συνωνυμία scribebatur, quae forma a συν- 'con-' et ὄνομα 'nomen' derivata est. Qua in forma derivanda hi duo flexus vocalium facti sunt: (1) ο → ω inter nasales alveolares; (2) simul in syllaba media ο → υ (deductione prosodiaca).[3] Quae mutatio etiam in adiectivo q.e. ἀνώνυμος 'nomine carens' facta est.

  1. Cf. Quint., Inst. 8.3.16.
  2. De differentiis 525.
  3. Schwyzer 1939: 352.

Developed by StudentB