Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Syphilis[1][2][3][4] sive symphilis[2] sive siphilis[1] sive syphilismus[5] sive morbus Gallicus[1][2][5][4] sive morbus Italicus[5] sive morbus Neapolitanus[5] sive morbus Aphrodisius[5] sive malum Venereum[5] sive pudendagra[2][5] sive lues[4] sive lues Venerea[1][2][4] seu cacochymia Venerea[2][5] est gravis et crebrus morbus, cuius causa bacterium treponema pallidum est. Modus contaminis est paene semper actus sexualis, quamvis exempla syphilidis connatae existunt per contactum infantis cum vagina matris intra partum. Signa syphilidis sunt multa et ante coeptum probationis serologicae diagnosis definita fuit difficilis. Morbus vocatus est "imitator magnus", quod signa aliis morbis similia.
Syphilis antibioticis sicut penicillino curari potest, exempli gratia iniectione intramusculari penicillini benzathini. Si non curatur syphilis potest affligere cor, aortam, cerebrum, oculos, ossa. Haec effectio fatalis esse potest. Anno 1998 series genetica tota Treponematis pallidi divulgata est, quae iuvat scientiam pathogenesis.