Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Systema excitans reticulare ascendens est collectio nucleorum in trunco cerebri vertebratorum situata. Systema hoc simul est ipsa pars formationis reticularis, quae fibras nervales (ascendentes) in corticem cerebri mittit. Munera eius est statum vigilantem et numerum circadianum multiplicium fibrarum nervorum in cortices cerebri ambos distribuentium ope sustentare[1]. Hoc in modum quaequae undarum EEG generatae sunt[2].
Nuclei systematis excitantis reticularis ascendentis intra formatione reticulari et etiam thalamo cum systematibus neurotransmissorum acetylcholini, dopamini, acidi glutamici, histamini, noradrenalini, serotonini inveniuntur.
Damnum systematis excitantis reticularis ascendentis, ut in apoplexia cerebri, perturbationes graves perficiat[3], at sanitas recuperata nonnumquam observata est[4].