Systema internum,[1][2] vel systema administrativum computatrale[3] vel fortasse systema operatorium,[4] est corpus programmatum principalium quae interactiones inter programmata, utentes, et armaturam computatralemelectronicam administrant. Inter res principales a systemate interno effectas sunt codicillos creare et memoriam volatilem gubernare et conlocare.[5] Systemata interpretationis iussorum et fenestrae graphicae etiam sunt integrae multorum systematum internorum partes, sed non omnia systemata eas habent.
↑José Juan Del Col, Diccionario Auxiliar: Español-Latino para el Uso Moderno Del Latín, s.v. operating system.
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.